Sunday, June 29, 2014

SOLLEMNITAS SS. PETRI ET PAULI, APOSTOLORUM



Aurea luce et decóre róseo,
lux lucis, omne perfudísti sæculum,
décorans cælos ínclito martýrio
hac sacra die, quæ dat reis véniam.

Iánitor cæli, doctor orbis páriter,
iúdices sæcli, vera mundi lúmina,
per crucem alter, alter ense triúmphans,
vitæ senátum laureáti póssident.

O Roma felix, quæ tantórum príncipum
es purpuráta pretióso sánguine,
non laude tua, sed ipsórum méritis
excéllis omnem mundi pulchritúdinem.

Olívæ binæ pietátis únicæ,
fide devótos, spe robústos máxime,
fonte replétos caritátis géminæ
post mortem carnis impetráte vívere.

Sit Trinitáti sempitérna glória,
honor, potéstas atque iubilátio,
in unitáte, cui manet impérium

ex tunc et modo per ætérna sæcula. Amen.

Friday, June 27, 2014

SOLLEMNITAS SACRATISSIMI CORDIS IESU


Auctor beáte sæculi,
Christe, Redémptor ómnium,
lumen Patris de lúmine
Deúsque verus de Deo:

Amor coégit te tuus
mortále corpus súmere,
ut, novus Adam, rédderes
quod vetus ille abstúlerat:

Ille amor, almus ártifex
terræ marísque et síderum,
erráta patrum míserans
et nostra rumpens víncula.

Non corde discédat tuo
vis illa amóris íncliti:
hoc fonte gentes háuriant
remissiónis grátiam.

Ad hoc acérbam lánceam
passúmque ad hoc est vúlnera,
ut nos laváret sórdibus
unda fluénte et sánguine.

Iesu, tibi sit glória,
qui corde fundis grátiam,
cum Patre et almo Spíritu

in sempitérna sæcula. Amen.

RESTARE CALMO gli esami finali SONO FINITI


Tuesday, June 24, 2014

SOLLEMNITAS IN NATIVITATE S. IOANNIS BAPTISTÆ


Ut queant laxis resonáre fibris
mira gestórum fámuli tuórum,
solve pollúti lábii reátum,
  sancte Ioánnes.

Núntius cælo véniens suprémo,
te patri magnum fore nascitúrum,
nomen et vitæ sériem geréndæ
  órdine promit.

Ille promíssi dúbius supérni
pérdidit promptæ módulos loquélæ;
sed reformásti génitus perémptæ
  órgana vocis.

Ventris obstrúso pósitus cubíli
sénseras regem thálamo manéntem;
hinc parens nati méritis utérque
  ábdita pandit.

Láudibus cives célebrant supérni
te, Deus simplex paritérque trine;
súpplices ac nos véniam precámur:

parce redémptis. Amen.

Sunday, June 22, 2014

SOLLEMNITAS SS.MI CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI


Cibavit eos ex adipe frumenti. Alleluia.
Et de petra melle saturavit eos. Alleluia.

Exultate Deo adiutori nostro:
iubilate Deo Jacob.

Gloria Patri, et Filio,
et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio et nunc et semper,
et in saecula saeculorum.Amen.

Cibavit eos ex adipe frumenti. Alleluia.

Et de petra melle saturavit eos. Alleluia.

Sunday, June 15, 2014

SOLLEMNITAS SANCTISSIMÆ TRINITATIS


Imménsa et una, Trínitas,
cuius potéstas ómnia
facit regítque témpora
et exstat ante sæcula,

Tu sola pleno súfficis
tibi beáta gáudio;
tu pura, simplex, próvida
cælos et orbem cóntines.

Omnis, Pater, fons grátiæ,
Lumen patérnæ glóriæ,
Sancte utriúsque Spíritus
intermináta cáritas,

Ex te supréma orígine,
Trias benígna, prófluit
creáta quicquid sústinet,
quicquid decóre pérficit.

Quos et coróna múneras
adoptiónis íntimæ,
nos templa fac niténtia
tibi placére iúgiter.

O viva lux, nos ángelis
da iungi in aula cælica,
ut grati amóris láudibus

te concinámus pérpetim. Amen.