Wednesday, December 17, 2008

Veni, Veni O Emmanuel!



Veni, Veni O Emmanuel!
Captivum solve Israel!
Qui gemit in exsilio,
Privatus Dei Filio.

Veni, O Sapientia,
Quae hic disponis omnia,
Veni, viam prudentiae
Ut doceas et gloriae.

Veni, Veni O Adonai!
Qui populo in Sinai
Legem dedisti vertice,
In Majestate gloriae.

Veni, O Jesse virgula,
Ex hostis tuos ungula,
De specu tuos tartari
Educ et antro barathri.

Veni, O Clavis Davidica,
Regna reclude caelica,
Fac iter tutum superum,
Et claude vias inferum.

Veni, Veni O Oriens!
Solare nos adveniens,
Noctis depelle nebulas,
Dirasque noctis tenebras.

Veni, Veni, O Rex gentium,
veni, Redemptor omnium,
Ut salvas tuos famulos
Peccati sibi conscios.

On behalf of the Administration, Faculty, Staff, and Dominican community of the Angelicum, let me wish you and your loved ones a blessed Christmas and a holy New Year 2009.

Thank you for your support of the Angelicum Newsletter.

Fr. Alejandro Croshtwaite, OP
Office of Public Relations