Tuesday, February 24, 2009

QUARESIMA/LENT 2009




MESSAGGIO DEL SANTO PADRE BENEDETTO XVI PER LA QUARESIMA 2009

"Gesù, dopo aver digiunato quaranta giorni e quaranta notti, ebbe fame" (Mt 4,2)

MESSAGE OF HIS HOLINESS BENEDICT XVI FOR LENT 2009

"He fasted for forty days and forty nights, and afterwards he was hungry" (Mt 4,1-2)

EX more docti mystico
servemus abstinentiam,
deno dierum circulo
ducto quater notissimo.

Lex et prophetae primitus
hanc praetulerunt, postmodum
Christus sacravit, omnium
rex atque factor temporum.

Utamur ergo parcius
verbis, cibis et potibus,
somno, iocis et arctius
perstemus in custodia.


Vitemus autem pessima
quae subruunt mentes vagas,
nullumque demus callido
hosti locum tyrannidis.

PRECEMUR omnes cernui,
clamemus atque singuli,
ploremus ante iudicem,
flectamus iram vindicem:

Nostris malis offendimus
tuam, Deus, clementiam;
effunde nobis desuper,
remissor, indulgentiam.

Memento quod sumus tui,
licet caduci, plasmatis;
ne des honorem nominis
tui, precamur, alteri.

Laxa malum quod fecimus,
auge bonum quod poscimus,
placere quo tandem tibi
possimus hic et perpetim.

Praesta, beata Trinitas,
concede, simplex Unitas,
ut fructuosa sint tuis
haec parcitatis munera. Amen.