Saturday, April 4, 2009

Hymnus in Honore Sanctae Crucis



Vexilla regis prodeunt
Fulget crucis mysterium
Quo carne carnis conditor
Suspensus est patibulo.

Quo vulneratus insuper
Mucrone diro lanceae
Ut nos lavaret crimine
Manavit unda et sanguine.

Impleta sunt quae concinit
David fideli carmine
Dicens In nationibus
Regnavit a ligno Deus.

Arbor decora et fulgida
Ornata Regis purpura
Electa digno stipite
Tam sancta membra tangere.

Beata, cujus brachiis
Saecli pependit pretium
Statera facta corporis
Praedamque tulit tartari.

O Crux ave, spes unica
In hac triumphi gloria
Auge piis justitiam
Reisque dona veniam.

Te summa Deus Trinitas
Collaudet omnis spiritus:
Quos per crucis mysterium
Salvas, rege per saecula. Amen.