Monday, November 1, 2010

Sancti et Sanctae Dei


CHRISTE, redemptor omnium,
conserva tuos famulos,
beatae semper Virginis
placatus sanctis precibus.

Beata quoque agmina
caelestium spirituum,
praeterita, praesentia,
futura mala pellite.

Vates aeterni iudicis
apostolique Domini,
suppliciter exposcimus
salvari vestris precibus.

Martyres Dei incliti
confessoresque lucidi,
vestris orationibus
nos ferte in caelestibus.

Chori sanctarum virginum
monachorumque omnium,
simul cum sanctis omnibus
consortes Christi facite.

Auferte gentem perfidam
credentium de finibus,
ut unus omnes unicum
ovile nos Pater regat.

Sit Trinitati gloria,
vestrasque voces iungite
ut illi laudes debitas
persolvamus alacriter. Amen.