Monday, November 22, 2010

Ultima settimana dell'Anno Liturgico



Dies Irae,dies illa
solvet saeclum in favilla
teste David cum Sybilla.

Quantus tremor est
futurus,
Quando judex est
venturus,
Cuncta stricte
discussurus.

Tuba,mirum spargens
sonum
per sepulcra regionum
coget omnes ante
thronum.

Mors stupebit et natura,
cum resurget creatura,
judicanti responsura.

Liber scriptus proferetur,
in quo totum continetur,
unde mundus judicetur.

Judex ergo cum sedebit,
quidquid latet,apparebit:
nil inultum remanebit.

Quid sum miser tunc
dicturus?
quem patronum
rogaturus,
cum vix justus sit
securus?

Rex tremendae
majestatis,
qui selvandos salvas
gratis,
salva me,fons pietatis.

Recordare,Jesu pie,
quod sum causa tuae
viae
ne me perdas illa die.

Quaerens me,sedisti
lassus,
redemisti Crucem
passus:
tantus labor non sit cassus.

Juste judex ultionis,
donum fac remissionis
ante diem rationis.

Ingemisco,tamquam
reus,
culpa rubet vultus meus
supplicanti parce,Deus.

Qui Mariam absolvisti,
et latronem exaudisti,
mihi quoque spem
dedisti.

Preces meae non sunt
dignae,
sed tu bonus fac benigne,
ne perenni cremer igne.

Inter oves locum praesta,
et ab haedis me
sequestra,
statuens in parte dextra.

Confutatis maledictis,
flammis acribus addictis,
voca me cum benedictis.

Oro supplex et acclinis,
cor contritum quasi cinis:
gere curam mei finis.

Lacrimosa dies illa,
qua resurget ex favilla
judicandus homo reus.

Huic ergo parce,Deus:
pie Jesu Domine,
dona eis requiem.Amen.