Wednesday, December 8, 2010

Buona Festa!/Happy Feastday!


O PURA et immaculata, eademque benedicta Virgo, magni Filii tui universorum Domini Mater inculpata, integra et sacrosanctissima, desperantium atque reorum spes, te collaudamus. Tibi ut gratia plenissimae benedicimus, quae Christum genuisti Deum et Hominem: omnes coram te prosternimur: omnes te invocamus et auxilium tuum imploramus. Eripe nos, o Virgo sancta atque intemerata, a quaecumque ingruente necessitate et a cunctis tentationibus diaboli.

Nostra conciliatrix et advocata in hora mortis atque iudicii esto: nosque a futuro inexstinguibili igne et a tenebris exterioribus libera: et Filii tui nos gloria dignare, o Virgo et Mater dulcissima ac clementissima. Tu siquidem unica spes nostra es securissima et sanctissima apud Deum, cui gloria et honor, decus atque imperium in sempiterna saecula saeculorum. Amen.