Friday, December 24, 2010

Merry Christmas!/Buon Natale 2010!


ADESTE fideles laeti triumphantes;
venite, venite in Bethlehem;
Natum videte Regem Angelorum:

R. Venite, adoremus, venite, adoremus,
venite, adoremus Dominum.

Deum de Deo, Lumen de Lumine,
gestant puellae viscera, Deum verum,
Genitum non factum. R.

En, grege relicto, humiles ad cunas,
vocati pastores approperant;
et nos ovanti gradu festinemus. R.

Stella duce, Magi Christum adorantes aurum,
tus et myrrham dant munera.
Iesu infanti corda praebeamus; R.

Aeterni Parentis splendorem aeternum,
velatum sub carne videbimus;
Deum infantem pannis involutum. R.

Pro nobis egenum et faeno cubantem,
piis foveamus amplexibus.
Sic nos amantem quis non redamaret? R.

Cantet nunc Io chorus Angelorum;
cantet nunc aula caelestium,
gloria in excelsis Deo. R.

Ergo qui natus die hodierna,
Iesu, tibi sit gloria,
Patris aeterni Verbum caro factum. R.