Sunday, December 12, 2010

Non fecit táliter omni natióni: Nuestra Señora de Guadalupe


QUEM terra, pontus, aethera1
colunt, adorant, praedicant,
trinam regentem machinam
claustrum Mariae baiulat.

Cui Luna, Sol, et omnia
deserviunt per tempora,
perfusa caeli gratia,
gestant Puellae viscera.

Beata Mater, munere,
cuius supernus Artifex,
mundum pugillo continens,
ventris sub arca clausus est.

Beata caeli nuntio,
fecunda Sancto Spiritu,
desideratus Gentibus,
cuius per alvum fusus est.

esu, Tibi sit gloria,
qui natus es de Virgine,
cum Patre, et almo Spiritu,
in sempiterna saecula. Amen.