Sunday, December 26, 2010

Sancta Familia


O GENTE felix hospita,
augusta sedes Nazarae,
quae fovit alma Ecclesiae
et protulit primordia.

Sol, qui pererrat aureo
terras iacentes lumine,
nil gratius per saecula
haec vidit aede, aut sanctius.

Ad hanc frequentes convolant
caelestis aulae nuntii,
virtus hoc sacrarium
visunt, revisunt, excolunt.

Quae mente, Iesu, qua manu,
optata patris perficit!
Quo Virgo gestit gaudio
materna obire munera!

Adest amoris particeps
curaeque Ioseph coniugi,
quos mille iungit nexibus
virtutis auctor gratia.

Hi diligentes invicem
in Iesu amorem confluunt,
utrique Iesu mutuae
dat caritatis praemia.

Sic fiat, ut nos caritas
iungat perenni foedere,
pacemque alens domesticam
amara vitae temperet!

Iesu, tuis oboediens
qui factus es parentibus,
cum Patre summo ac Spiritu
semper sibi sit gloria.