Thursday, January 20, 2011

Auguri UST! Moltos Annos!



In data 27 novembre 2010, il Santo Padre Benedetto XVI ha nominato l'Em.mo Card. Zenon Grocholewski, Prefetto della Congregazione per l'Educazione Cattolica, Suo Inviato Speciale alla celebrazione del IV centenario della fondazione della Pontificia Università "Santo Tomas" di Manila (Filippine), che avrà luogo il 28 gennaio 2011.

Il Cardinale Inviato Speciale sarà accompagnato da una Missione composta dai seguenti ecclesiastici:
- Rev.do P. Isidro C. Abaño, O.P., Direttore esecutivo del Comitato per il IV centenario dell'Università "Santo Tomas" di Manila;
- Rev.do Sac. Lorenz Moises J. Festin, Prefetto degli Studi del Corso di Filosofia del Seminario "San Carlos" di Manila.

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre all’Em.mo Card. Zenon Grocholewski:

LETTERA DEL SANTO PADRE ALL’INVIATO SPECIALE ALLA CELEBRAZIONE DEL IV CENTENARIO DELLA FONDAZIONE DELLA PONTIFICIA UNIVERSITÀ "SANTO TOMAS" DI MANILA (FILIPPINE) (28 GENNAIO 2011)

Venerabili Fratri Nostro
ZENONI S.R.E. Cardinali GROCHOLEWSKI
Praefecto Congregationis de Institutione Catholica
(de Seminariis atque Studiorum Institutis)

Quartum expletum saeculum ab institutione Pontificiae Studiorum Universitatis Manilensis sancto Thomae Aquinati dicatae singularem offert opportunitatem illius respiciendi diuturnam fecundamque actuositatem atque Divino Magistro toto corde gratias agendi de plurimis maturis fructibus quos hac alma mater copiose generavit. Re vera, ipsa per saecula multum contulit et confert ad educativum, culturalem et religiosum progressum iuvenum qui Insulas Philippinas incolunt. Immo, magnum habet momentum pro catholica fide in Asia propaganda et confirmanda. Ipsa enim dedit altiorem institutionem centenis presbyteris et episcopis, religiosis et christifidelibus, qui postea naviter periteque variis in provinciis operati sunt ad Regnum Dei aedificandum. Ipsa reapse est "peculiaris ambitus, in quem Dei Verbum et culturae conveniunt" (Verbum Domini, 111).

Laeto gratoque animo accepimus invitationem ad participandam singularem hanc commemorationem, quam Reverendus Pater Rolandus V. De La Rosa, O.P., Rector Pontificiae Studiorum Universitatis Manilensis Sancti Thomae Aquinatis, Nobis humanissime misit. Cum autem varias ob rationes Ipsi hoc iter aggredi non possimus, volumus illuc Purpuratum Patrem mittere qui Nostras vices agat. Quapropter de te cogitamus, Venerabilis Frater Noster, qui uti Praefectus Congregationis de Institutione Catholica sollertem habes curam etiam de omnibus studiorum universitatibus. Te igitur ad memoratum eventumNOSTRUM MISSUM EXTRAORDINARIUM delegamus, ut die XXVIII mensis Ianuarii anno MMXI celebrationibus Nostro nomine Manilae rite praesidebis Nostramque propensam omnibus significabis salutationem.

Dum iure laudamus diuturnum fidelem actuositatem meritaque praeclarae istius Pontificiae Studiorum Universitatis, etiam futuro tempore eam desideramus sollicitam de congrua iuvenum institutione, ita tamen ut fides in Christum primum obtineat locum, quae est "omni humana cognitione certior, quia in ipso Verbo Dei fundatur, qui mentiri nequit. Veritates revelatae possunt utique rationi et experientiae humanis obscurae videri, sed maior est certitudo quae est per divinum lumen, quam quae est per lumen rationis naturalis" (CCE 157).

Ideo legationem tuam, Venerabilis Frater Noster, precibus prosequimur et Nostra Benedictione Apostolica, quam communicabis tamquam signum Nostrae benevolentiae Reverendo Patri Rectori, cunctis docentibus, addictis et alumnis Pontificiae Studiorum Universitatis Manilensis Sancti Thomae Aquinatis et cunctis festi diei participibus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVIII mensis Decembris, anno MMX, Pontificatus Nostri sexto.

BENEDICTUS PP. XVI

Informazione sull'UST in Wikipedia