Sunday, January 2, 2011

Epiphania


O SOLA magnarum urbium
maior Bethlehem, cui contigit
ducem salutis caelitus
incorporatum gignere.

Haec stella, quae solis rotam
vincit decore ac lumine,
venisse terris nuntiat
cum carne terrestri Deum.

Videre postquam illum Magi,
eoa promunt munera:
stratique votis offerunt
thus, myrrham, et aurum regium.

Regem Deumque annuntiant
thesaurus, et fragrans odor
thuris Sabaei, ac myrrheus
pulvis sepulchrum praedocet.

Iesu, tibi sit gloria,
qui apparuisti gentibus,
cum Patre, et almo Spiritu,
in sempiterna saecula.