Sunday, January 9, 2011

In Baptismate Domini


A Patre Unigenite,
ad nos venis per Virginem,
baptismi rore consecrans
cunctos, fide regenerans.

De cælo celsus prodiens
excipis formam hominis,
facturam morte redimens,
gaudia vitæ largiens.

Hoc te, Redemptor, quæsumus:
illabere propitius,
clarumque nostris cordibus
lumen præbe deificum.

Mane nobiscum, Domine,
noctem obscuram remove,
omne delictum ablue,
pie medelam tribue.

O Christe, vita, veritas,
tibi sit omnis gloria,
quem Patris atque Spiritus
splendor revelat cælitus.