Saturday, April 16, 2011

Palm Sunday/Domenica delle Palme



GLORIA, laus et honor
tibi sit, Rex Christe, Redemptor:
Cui puerile decus prompsit
Hosanna pium.

Israel es tu Rex, Davidis et
inclyta proles:
Nomine qui in Domini,
Rex benedicte, venis.

Coetus in excelsis te laudat
caelicus omnis,
Et mortalis homo, et cuncta
creata simul.

Plebs Hebraea tibi cum palmis
obvia venit:
Cum prece, voto, hymnis,
adsumus ecce tibi.

Hi tibi passuro solvebant
munia laudis:
Nos tibi regnanti pangimus
ecce melos.

Hi placuere tibi, placeat
devotio nostra:
Rex bone, Rex clemens, cui
bona cuncta placent.