Wednesday, June 29, 2011

Sollemnitas SS. Petri et Pauli, Apostolorum




O ROMA FELIX, quæ tantorum principum
es purpurata pretioso sanguine!
Excellis omnem mundi pulchritudinem

non laude tua, sed sanctorum meritis,
quos cruentatis iugulasti gladiis.
Vos ergo modo, gloriosi martyres,
Petre beate, Paule, mundi lilium,

cælestis aulæ triumphales milites,

precibus almis vestris nos ab omnibus
munite malis, ferte super æthera.
Gloria Patri per immensa sæcula,
sit tibi, Nate, decus et imperium,
honor, potestas Sanctoque Spiritui;

sit Trinitati salus individua
per infinita sæculorum sæcula.
Amen.