Tuesday, November 8, 2011

Anniversarium Omnium Fratrum et Sororum Defunctorum O.P.



Spes, Christe, nostræ véni- æ, tu vita, resurréctio;
ad te sunt corda et óculi, cum mortis dolor íngruit.

Tu quoque mortis tædia passus, dirósque stímulos,
Patri, inclináto cápite, mitis dedísti spíritum.

Vere nostros excípiens, langures, pastor, miserens,
tecum doná-sti cómpati Patrísque in sinu cómmori.

Apértis pendens brácchiis, in cor transfíxum pértrahis
quos moritúros ággravat morbus vel mæror ánxius.

Qui poris fractis ínferi victor pandísti cælicas,
nos nunc doléntes érige, post óbitum vivífica.

Sed et qui fratres córpore nunc somno pacis dórmi-unt,
iam te beánte vígi- lent tibíque laudes réfe-rant. A-men.