Wednesday, January 25, 2012

Festum in Conversione S. Pauli, Apostoli



Excélsam Pauli glóriam
concélebret Ecclésia,
quem mire sibi apóstolum
ex hoste fecit Dóminus.

Quibus succénsus æstibus
in Christi nomen sæviit,
exársit his impénsius
amórem Christi prædicans.

O magnum Pauli méritum!
Cælum conscéndit tértium,
audit verba mystérii
quæ nullus audet éloqui.

Dum verbi spargit sémina,
seges surgit ubérrima;
sic cæli replent hórreum
bonórum fruges óperum.

Micántis more lámpadis
perfúndit orbem rádiis;
fugat errórum ténebras,
ut sola regnet véritas.

Christo sit omnis glória,
cum Patre et almo Spíritu,
qui dedit vas tam fúlgidum
electiónis géntibus. Amen.