Friday, January 6, 2012

SOLLEMNITAS IN EPIPHANIA DOMINI



Deus, qui hodierna die Unigenitum tuum
gentibus stella duce revelasti,
concede propitius, ut, qui iam te ex fide cognovimus,
usque ad contemplandam speciem tuæ celsitudinis
perducamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum,
qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus,
per omnia sæcula sæculorum. Amen.