Sunday, April 29, 2012

S. CATHARINÆ SENENSIS, VIRGINIS ET ECCLESIÆ DOCTORIS


Te, Catharina, maximis
nunc veneramur laudibus,
cunctae lumen Ecclesiae,
sertis ornata plurimis.


Magnis aucta virtutibus
et vita florens inclita,
humili mente ac strenua
per crucis pergis tramitem.


Stella videris populis
salubris pacis nuntia;
mores restauras optimos.
feroces mulces animos.

Sancto compulsa Spiritu,
ignita verba loqueris,
quae lucem sapientiae,
aestus amoris ingerunt.

Tuis confisos precibus,
virgo dilecta Domino,
nos caritate concitos
fac Sponsi regna quaerere.

Iesu, tibi sit gloria,
qui natus es de Virgine,
cum Patre et almo Spiritu
in sempiterna saecula. Amen.