Monday, April 30, 2012

S. PII V, PAPÆ


Audi, Deus omnipotens,
preces tuorum supplicum,
Pii praeclari praesulis 
sollemnia colentium.


Insignis miris actibus
hic fulsit et virtutibus,
lucerna lucens omnibus
domo Dei manentibus.


Hic fuit vivens hostia
in Petri summa cathedra,
mactavit in se vitia
crucis ferendo stigmata.


Huius, o Christe, gloria
iam factus et victoria,
ipsius per suffragia
da nobis vitae gaudia.


Sit, Christe, tibi gloria
pro multiformi gratia,
qui mundi post haec stadia
das iustis vitae praemia. Amen.