Tuesday, May 8, 2012

PATROCINII BEATÆ MARIÆ VIRGINIS SUPRA ORDINEM PRÆDICATORUM UNIVERSUM



Salve, mater misericórdiæ,
mater spei et mater véniæ,
mater Dei et mater grátiæ,
mater plena sanctæ lætítiæ. O María!


Vallis vernans virtutum liliis,
 tota fluens summis delíciis,
mater sancta, tuis suffrágiis
condescénde nostris miseriis. O María!


Te creávit Pater ingénitus,
obumbrávit te Unigenitus,
fecundávit te Sanctus Spíritus;
 ipsis honor ex corde péntius. O María!