Thursday, November 15, 2012

Festum S. Alberti Magni, Episcopi et Ecclesiæ Doctoris



Eia festívis celebrétur
hymnis nomen Albérti résonans ubíque,
sanctus ac doctor mérito vocátur magnus in orbe.

Digna Guzmáni sóboles refúlsit,
ásperam vixit sine labe vitam,
ac Dei verbum dócuit poténtis arte loquélæ.

Rite, doctrínæ rádiis supérnæ,
méntium densas ténebras fugávit,
et gregem pastor pius ad salútis páscua duxit.

Panis et vini spécie laténtem
éxtulit Christum
pacis amátor.

Christe, Rex regum, tibi sit potéstas,
sit decus, virtus, honor atque Patri, et Paracléto
páriter resúltet glória in ævum. Amen