Wednesday, December 12, 2012

BEATÆ MARIÆ VIRGINIS DE GUADALUPE



 Anno 1531 Virgo Maria se manifestavit Ioanni Didaco Cuauhtlatoatzin, ex Indorum nativorum stirpe, in colle Tepeyac apud Mexicopolim in territorio nunc Mexici, et in pænula eius mirabiliter imago permansit, quam illic christifideles adhuc iugiter venerantur. Per hunc virum, fide purissima præditum, Dei Genitrix et Ecclesiæ Mater ad amorem Christi omnes vocat populos.


Oratio

Deus, Pater misericordiárum, qui sub sanctíssimæ Matris Fílii tui singulári patrocínio plebem tuam constituísti, tríbue cunctis, qui beátam Vírginem Guadalupénsem ínvocant, ut, alacrióri fide, populórum progressiónem in viis iustítiæ quæreant et pacis. Per Dóminum.