Tuesday, October 7, 2014

Festum B. Mariae Virginis a Rosario


Te gestientem gaudiis,
te sauciam doloribus,
te iugi amictam gloria,

O Virgo Mater, pangimus. 

Ave, redundans gaudio
dum concipis, dum visitas;
et edis, offers, invenis,
Mater beata, Filium.  


Ave, dolens, et intimo
in corde agonem, verbera,
spinas crucemque Filii
perpessa, princeps martyrum.  


Ave, in triumphis Filii,
in ignibus Paracliti,
in regni honore et lumine,
Regina fulgens gloria. 


Venite, gentes, carpite
ex his rosas mysteriis,
et pulchri amoris inclitae
Matri coronas nectite.  


Iesu, tibi sit gloria,
qui natus es de Virgine,
cum Patre, et almo Spiritu,
in sempiterna saecula. Amen.