Sunday, November 9, 2014

Festum in Dedicatione Basilicæ Lateranensis


Anguláris fundaméntum
Lapis Christus missus est,
Qui paríetum compáge
In utróque néctitur:
Quem Sion sancta suscépit,
In quo credens pérmenet.

Omnis illa Deo sacra
et dilécta cívitas,
plena módulis in laude
et canóre iúbilo,
trinum Deum quicúmque
cum fervóre pr ´ædicat.

Hoc in templo, summe Deus,
exorátus ádveni,
et cleménti bonitáte
precum vota súscipe;
largam benedcitiónem
hic infúnde iúgiter.

Hic promereántur omnes
petíta acquírere
et adépta possidére
cum sanctis perénniter,
paradísum introíre
transláti in réquiem.

Glória et honor Deo
usquequáque altíssimo,
una Patri Filióque
atque Sancto Flámini,
quibus laudes et potéstas
per æterna sæcula. Amen.