Monday, November 3, 2014

Festum S. Martini de Porres, Religiosi


Martine, gemma candida
micans in aula gloriae,
nobis adesto proferens 
dilectionis pignora.

Tu caritatis caelitus
es forma factus eminens,
ut Christi amoris vivida
esses imago gentibus.

Almo repletus Spiritu
aegros, egentes, orphanos
aestu fovebas pectoris,
pater vocatus omnium.

His ignibus nos impetra
ut ferveamus acriter,
quibus Deum propensius
et diligamus proximos. Amen