Friday, January 1, 2016

SOLLEMNITAS SANCTÆ DEI GENETRICIS MARIÆ


Corde natus ex Paréntis
ante mundi exórdium,
Alpha et Omega vocátus,
ipse fons et cláusula
ómnium quæ sunt, fuérunt
quæque post futúra sunt.

Córporis formam cadúci,
membra morti obnóxia
índuit, ne gens períret
primoplásti ex gérmine,
mérserat quam lex profúndo
noxiális tártaro.

O beátus ortus ille,
Virgo cum puérpera
édidit nostram salútem
feta Sancto Spíritu,
et puer redémptor orbis
os sacrátum prótulit.

Ecce, quem vates vetústis
concinébant sæculis,
quem prophetárum fidéles
páginæ spopónderant,
émicat promíssus olim:
cuncta colláudent eum!

Glóriam Patri melódis
personémus vócibus;
glóriam Christo canámus,
matre nato vírgine,
inclitóque sempitérnam

glóriam Paráclito. Amen.