Friday, May 1, 2015

FESTUM S. IOSEPH OPIFICIS


Te, pater Ioseph, ópifex colénde,
Názaræ felix látitans in umbra,
vócibus lætis humilíque cuncti
corde canámus.

Régiam stirpem tenuémque victum
mente fers æqua tacitúsque portas,
sacra dum multo mánuum labóre
pígnora nutris.

O faber, sanctum spéculum fabrórum,
quanta das plebi documénta vitæ,
ut labor sudans ut et officína
sanctificétur.

Qui carent escis, míseros fovéto;
témpera effrénos perimásque lites;
mýsticus Christus pátriæ sub umbræ
tégmine crescat.

Qui Deus trinus simul unus exstas,
qui pater cunctis opiféxque rerum,
fac patrem Ioseph imitémur actu,
morte imitémur. Amen.