Thursday, September 29, 2016

FESTUM SS. MICHAELIS, GABRIELIS ET RAPHAELIS, ARCHANGELORUM


Angelum pacis Míchael ad istam,
Christe, demítti rogitámus aulam,
cuncta quo crebro veniénte crescant
próspera nobis.

Angelus fortis Gábriel, ut hostem
pellat antíquum, vólitet supérne,
sæpius templum cúpiens favéndo
vísere nostrum.

Angelum nobis médicum salútis
mitte de cælis Ráphael, ut omnes
sanet ægrótos paritérque nostros
dírigat actus.

Christe, sanctórum decus angelórum,
adsit illórum chorus usque nobis,
ut simul tandem Tríadi per ævum
cármina demus. Amen.