Sunday, October 4, 2015

FESTUM S.P.N. FRANCISCI ASSISIENSIS. DIAC.


Francíscus florens grátia
forma factus humílium,
laetus potítur glória
sortis consors sublímium.

Hic carnis supercílium
legi subiécit spíritus,
mundum vicit et vítium
se victo, victor ínclitus.

In paupertátis praédio
Minórum plantans víneam
osténdit magistério
vitae vivéndi líneam.

Ad aetérnas divítias
turbam alléxit páuperum,
quam ad caeli delícias
lingua vocávit óperum.

Vita, doctrína splénduit
respléndet et miráculis;
sic praefuit, quod prófuit
viva lucérna pópulis.

Summi regis palátio
Pater, loca discípulos,
salútis privilégio
Christo praemúni fámulos.

Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum,
unum potens per ómnia
fove precántes, Trínitas. Amen.