Sunday, November 15, 2015

FESTUM S. ALBERTI MAGNI, EP. ET ECCL. DOCT.


Eia festívis celebrétur hymnis nomen Albérti
résonans ubíque, sanctus ac doctor mérito vocá-tur
magnus in orbe. 

Digna Guzmáni sóboles refúlsit,
ásperam vixit sine labe vitam, ac Dei verbum
dócuit poténtis arte loquélæ. 

Rite, doctrínæ rádiis supérnæ, 
méntium densas ténebras fugávit,
et gregem pastor pius ad salútis páscua duxit.

Panis et vini spécie laténtem éxtulit Christum
rédamans, adórans, Vírginem fervens cóluit Marìam
pacis amátor. 

Christe, Rex regum, tibi sit potéstas,
sit decus, virtus, honor atque Patri, et Paracléto
pàriter resúltet glória in ævum. Amen.