Monday, November 2, 2015

IN COMMEMORATIONE OMNIUM FIDELIUM DEFUNCTORUM




Líbera me, Dómine, de morte ætérna, in die illa treménda.
Quando cœli movéndi sunt et terra.
Dum véneris iudicáre sǽculum per ignem.
Tremens factus sum ego, et tímeo, dum discússio vénerit, atque ventúra ira.
Quando cœli movendi sunt et terra.
Dies illa, dies iræ, calamitátis et misériæ, dies magna et amára valde.
Dum véneris iudicáre sǽculum per ignem.
Réquiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis.