Saturday, May 14, 2016

FESTUM S. MATTHIÆ, APOSTOLI

Matthia, sacratissimo
Apostolorum cœtuiquam miro tu consilioascriptus es divinitus!
Abscesserat discipulus,tristi miser suspendiomagni gradum fastigiiChristique amorem denegans.
En Christi te dilectioad eius transfert gloriam,Petri movente labiasortesque Sancto Spiritu.
Tanto dicatus muneri,lucem revelas gentibusad mortem usque, strenuusIesum confessus sanguine.
Da nos, beate Apostole,lætis promptisque cordibusalmus quascumque Spiritusvias demonstrat, persequi.
Sit Trinitati gloria,quæ nobis ad cælestiaper te concedat scanderehymnosque æternos dicere.